ASCETAE

ASCETAE
ASCETAE
Tertulliano de Praescript. Exercitati, Basilio M. ἀςκηταὶ και τῆς αρετῆς φροντιςταὶ, Ascetae et virtutis unice studiosi, etc. Inter Iudaeos olim Pharisaei Essenique fuêre, saltem quoad speciem externam, de quorum disciplina severa, vide Casaubon. Exercitat. I. contra Baron. num. 8. §. 9. Inter Graecorum Sapientes Cynici et Stoici: de quibus suô locô. Ad quorum imitationem, inter Christianos illi, qui austerius vitae genus elegissent et puriore ac exactiore normâ Christi fidem sibi colendam proposuissent, Ascetae quoque dicti sunt eorumque institutum modo, ἄςκηϚις, modo Philosophia; Tertullianus illos pallium habitare dixit; Nam, quemadmodum Graeci generis, haud alii ferme, tribonium sive pallium soliti erant usurpare, quam qui Philosophos profiterentur; Sic inter Christianos habitum illum Philosophicum, h. e. pallium idque lacerum fuscumque, nemo tunc tem poris usurpavit, nisi qui Christianum vere Philosopum agere vellet. Hinc idem de Pallio sub fin. Gaude pallium et exsulta: melior iam te Philosophia dignata est, ex quo Christianum vestire coepisti. Et Ambros. Ep. 37. Et quum ipsi (Aegyptii) capita et supercilia radant, si quando Isidis suscipiunt sacra; si forte Christianus vir attentior sacrosanctae religoni vestem mutaverit, indignum facmus appellant. Ubi non de quoliber Christiano loquitur Ambros. sed deco, qui sacrosanctae disciplinae attentior esset; per quae verba omnino Ascetam designat, h. e. τὸν ἀκριβῶς Χριςτιανίζοντα, l. 7. c. 37. simulque indigitat, omnes tales vestem mutare olim consuevisse et pallium Philosophi sumere. Quam ob causam ab hostibus Christiani nominis hôc scommate taxabantur, ο῾ϒραικὸςτ ἐπιθέτης, digitôque ostendebantur, non minus ac Graeci Philosophi, male quoque propter illos audiebant, quod plerique ex eorum numero Philosophos habitu ementirentur et fingerent, cum de coetero pura puta mendicabula essent et im postores meri. Quintilian l. 1. c. 1. Nec palliô porro tantum, sed etiam sordibus et squalore in signes utrique. Hinc illud Hieronymi, St tunica non canduerit, statim illud e trivio, Impostor et Graecus est. Non enim tunicam semel sumptam Ascetae prius exuebant, quam tota usu detrita ac scissa esset, et de altera habitanda foret cogitandum, vide Hieronym. in Vita Hilarionis. Quam illuviem et squalorem Rutilius Gallus in Itinerar. non semel exagitat: De Capraria ita seribeus.
Squalet lucifugis Insula plena viris.
Hi sese Graio Monachas cognamine dicunt; etc.
Et alibi,
Infelix putat illuvie caelestia pasci,
Seque premit saevis saevior ipse Deis.
Eunapius etiam, Christiani nominis hostis infestissimus l. de Vitis Philosoph. ubi de Monachis sui temporis dixit ᾑώδηβίον, porcinam vitam, vivere etc. Vide hac de re plura, apud Salmas. ad Tertullian. loc. cit. passim, imprimis ad c. 1. Uti autem simplicitatem in vestitu, sic in victu miram abstinentiam, ac in capiendo somno duritiem prae se ferebant, uti dicemus infra. Cuiusmodi adstrictiorem vitam Tertulliani aevô amplexi sunt Episcopi Presbyterique et omnes Clerici, ac postea Monachi: penes quos solos instrtutum hoc tandem remansit. Namque ubi primum ex malis illis et in arcto positis temporibus, quibus adolescentiam laboriosam et exercitam habuerat, Ecclesia einergere coepit, multum de pristina severitate remisit: pro paupertate quippe divitiae intrârunt et divitiarum comes individuus luxus. Tum maguisice ac sumptuose templa aedisicari coeperunt, autôque et argentô exornari: exinde ministros quoque nisi mundule ac nitide
vestitos tahlibus templis inservire indecens visum. Sic tribonas passim posuêre Presbyteri, ut elegantiorem civilemque habitum sumerent, omnesque ex eo tempore bitris ac penulis amicti incessere, relictis penes solos Ascetas palliis. Dalmatica quoque in locum colobii successit, et colobium cum pallio apud eosdem Ascetas remansit. Non einim diu apud Christianos durâsle hanc tribonophoriam, inde apparet, quod cum aliqui, sicut quidam Philosopht sapientiam in tribonio positam credebant, solos veros Christianos existimarent, qui hoc pallium eircumferrent, ac praecipue Constantini aetate Eustathius Sebastenus Episcopus contenderet, Episcopos omnes ac Presbyteros ad vetus Tribonii gestamen revocare eosque qui non gestarent, damnaret, in Synodo Gangrensi Can. 12. sancitum est: Si quis virorum propter ἄςκηςιν νομιζομένην palliô utitur, et despicit eos, qui cum reverentia byrris et aliis communibus vestimentis utuntur, anathema sit. Quâ re factum, ut, qui sacrosanctae disciplinae attentiore esse vellent, ut supra ex Ambrosio diximus et conversationem Apostolicam imitari, seorsim πολιτείαν instituerint, et a Clero segregem ac separatam vivendi formam, quae Μοναςτικὴ et Α᾿ςκητιχὴ πολιτεία vocata est. Postquam igitur sic ἄςκηςις ad certum hominum genus rediit, qui nec Clerici essent, nec Laici, ac certa huius sectae πολιτεία est instituta, legibus quibusdam ac regulis fundata, quas sequerentur omnes, qui in coetum illum aggregari vellent, illi hominum generi pallium, quasi peculiare, relictum, atque Ascetae ac Monachi iidem dicti sunt. Unde Ascesis, γυμναςία μοναχικὴ Isidoro Pelusiotae l. 1. Ep. 92. Christophorus tamen Angelus l. de statu hodierno Graecorum, Graece editô Londini A. C. 1619. c. 26. et seqq. triplicem esse ait apud Graecos Monachorum ordinem, Μοναςτικὸν, Α᾿ναχωρητικὸν vel Κελιατικὸν et Α᾿ςκητικὸν, additque Ascetas cum Eremitis esse eosdem, etc. Vide quoque infra Monachus. Quid autem sub Ascesi seu exercitatione hac comprehenderint Veteres, docet Philo Allegoriar. Leg. l. 3. τὰς ἀναγνώςεις nempe, μελέτας, ςθεραπείας, τῶ καλῶν μύημα, ἐγκρατειαν, τῶ κατηκόντων ἐνέργειαν, etc. lectiones, meditationes, cultus, pulchrarum rerum studium, continentiam officii rite faciendi curam, etc. Uti vero viri Ascetae,
sic feminae eorum institutum imitatae, Ascetriae dictae sunt, dequibus vide infra, ut et in voce Monastria. De Ascetarum χαμευνίᾳ seu humicubitione, vide infra, in voce Cama et Humi: de ratione victus, in Arida Saginatio alibique: de ἀνυποδηςίᾳ, quâ plerique olim hodieque usi, ubi de Nudipedibus, etc. Plura autem hanc in rem, apud Ioh. Casparum Suicerum Thesaur. Ecclesiast. in hac voce, et Tob. Pfannerum de Ritibus Ecclesiae Vet. Quibus adde, de Ascesi veter. Philosophorum, Salmas. ad Solin. p. 1170.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MONACHUS — Solitarius Latine dicitur ἀπὸ τοῦ μονάζειν. Eleganter Rutilius Numatianus Itinerarii l. 1. Processu pelagi iam se Capraria tollit, Squalet lucifugis insula tota viris; Ipsi se Monachos Graiô cognomine dicunt, Quod soli nullô vivere teste volunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUDI Pedes — viriles magis, quam in calceis, verba Tertull. de Pallio. Ubi, si quid calceatûs inducitur a palliatis, sandalia esse, non calceos, quae res mundissima est: frequentius tamen nihil calceatûs inducere, sed nudipedes agere, hocque virile magis esse …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nilus der Ältere — Nilus der Ältere, russische Ikone Nilus der Ältere (* in oder bei Ankara; † 430) war ein Staatsbeamter im oströmischen Reich und später Mönch. Nilus wirkte unter den Kaisern Arcadius und Theodosius II. als Beamter und Politiker. Später ließ er… …   Deutsch Wikipedia

  • ASCETRIA — Graece Α᾿ςκήτρια, apud Balsamon. in Can. 63. Trul. Omnibus autem, qui in saecularibus versantur, et iis maxime, qui scenice tractant, viris ac mulieribus, atque etiam his, qui praesunt, interdicimus, ne Monachi habitu vel Ascetriae utantur:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAMAE seu potius CAMEUNAE — CAMAE, seu potius CAMEUNAE Graecis dictae sunt strata humilia et lectuli humo propiores, quod homines veluti καμαὶ humi iacerent. Hesych. χαμεύνη ςτιβὰς, καὶ ἡ ταπεινὴ κλινὶς: καὶ χαμεύνης ὁ χαμὰι κοιμώμενος, Chameuna torus est et Humilis lectus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CARACA — apud Anastasium in Benedicto III. caraca de holovero cum chrysoclavo, camisias albas sigillatas holosericas: forte pro Caracalla; vulgo tamen saraca legitur. Fuit autem Caracalla, vestis urbana et militaris, paenulae similis, ut Dio indicat et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIBUS Forruitus — Tacito, l. a. Hist. c. 5. ubi de Vespasiano, brevis et vilis, Ammiano; castrensis dicitur Ael. Spartiano in Hadriano Caes. c. 10. Ipse quoque inter manipulares vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus libenter utens. Σκληρὰν δίαιταν… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CILICICIUM — vestis gehus ex hircorum sive caprarum pilis contextum, quae tonsura quod primum in Cilicia instituta, facta inde appellatio est, ut Varro auctor est, l. 2. de R. R. in fine. Usus eorum potissimum in castris, item in navibus. Quo illud virgilii… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GRACILITAS — crurum, inter praecipus olim habita, quae bonam formam corrumperent: fuitque hic habitus urbanorum dictriis semper obnoxius. Senec. In Sap. non cad. iniur. l. 2. In capitis mei laevitatem iocatus est, et in oculorum valetudinem et in crurum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GRAECI Impostores — Γραικοὶ ἐπθέται, per convitium ab Ethnicis Christiani olim dicti sunt, uti testatur Tertullian, et quidem Philosophi eorum, seu Viri ascetici, qui pati cum Philosophis Graecis amictu (qui τρίβων, seu τριβώνιον erat) male quoque proprer illos… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”